monumenta.ch > Plinius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 52
{XXXV} acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt capillum, poti acetabuli mensura urinam movent. foliorum mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis eius decoctae in vino II cyathi poti hydropicos exinaniunt, volvas emolliunt, has et foliorum decoctum insidentium. caules teneri mitioris sabuci in patinis cocti alveum solvunt. resistunt folia et serpentium ictibus in vino pota.